

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 62: Versus 8
Juravitper Filium scilicet, qui Dei virtus est et Dei sapientia.In dextera.In Filio. Unde:Omnia in sapientia fecisti[Psal. 103.], qui et brachium et fortitudo Patris: Unde,Omnia per ipsum facta sunt[Joan. 1.].Si dedero triticum tuum.Triticum Judaeorum et vinum saepe dedi inimicis eorum, sicut in libro Judicum legitur[Judic. 6.]: quod in tempore messis Madianitae irruebant et eorum fruges colligebant. Et quando captivi ducti sunt, Samaritani qui eorum messes comederent, substituti sunt. Sed in hoc loco intelligit cibum Ecclesiae, virtutes, et bona opera, corpus Christi et sanguinem. Id est laudes, opera, quae cum idolis impenderas, daemones comedebant. Sed post adventum Filii Dominus delectatus est in eis. Triticum ergo et vinum, cibus[scilicet Judaeorum]corpus Christi et sanguinem significabant. Unde,Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus[Joan. 6.]. Hoc hodie non sumitur ab haereticis, paganis, Judaeis, inimicis Ecclesiae.